라틴어 문장 검색

iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X19)
"hos pueris monitus patres infundere lippos cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo trossulus exultat tibi per subsellia levis?"
(페르시우스, 풍자, satire 156)
ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:10)
Laceratus igitur abillo doctissimo coco, qui paulo ante de porco aves piscesque fecerat, in caccabum est coniectus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:8)
"non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt vascula?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1116)
"videbat ipsos apparatus funerum praesens suorum nec movebatur parens laetata quotiens aut olivo stridula sartago frixum torruisset puberem dira aut cremasset lamminarum inpressio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1311)
quotiens vestro monitu obesum quicumque corpus aestuantemque turgidi ventris arvinam crebro ieiuniorum decoquendus igne torruerit, nulli dubium est vos tunc simulam frictam in quadam continentiae sartagine consecraturos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:2)
- alborum calicum atque caccaborum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum14)
Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION